S. JÉROME ET LA CRIT. SENT. AU IV® SIÈCLE
trectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quærcre. Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil, duntaxat scientem, de hebraica veritate mutasse.
Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebræorum, et liquido pervidebis, me ab æmulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri præclara, quam discere. Perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et gulæ eorum vicina maria non sufficiant : cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico quo processores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meæ linguæ hominibus dederim: sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judæis singula verbacalumniantibus respondere.Quod opusculum meum, si in Græcum — ut polliceris — transtuleris et imperitiæ meæ doctissimos quoque viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum : € In sylvarn ne ligna feras. » Nisi quod habeo solamen, si in labore communi intelligam, mihi et laudem et vituperationem tecum esse communem, Valere te in Domino Jesu cupio et meminisse mei. 1 »
1. Præfatio S. Hieronymi in librum Psalmorum juxta hebraicanr verilatem, MIGNE, t. XXVIN, Col. 1123-1198.