S, JÉROME ET LA CRIT. SENT. AU IV® SIÈCLE
acceptione dignus. » Ad extremum illi gaudeant Gallicis Cantheriis ; nos solutus vinculis, et in Salvatoris ministerium præparatus Zachariæ asellus ille delectet, qui postquam Domino terga præbuit, cæpit Isaiæ consonare vaticinio : & Beatus qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. 1 »
2, Præfatio in Job. Cogor per singulos Scripturæ divinæ libros adversariorum respondere maledictis : qui interpretationem meam, reprehensionem septuaginta Interpretum criminantur : quasi non et apud Græcos Aquila, Symmachus et Theodotio, vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commixtum, et medie temperatum genus translationis expresserint : et omnia veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos vel additos, vel de Theodotione sumptos, translationi antiquæ inseruit, probans defuisse quod additum est... Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed utea, quæin illa aut obscura sunt, automissa, aut certe scriptorum vitio depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent : qui hebræum sermopem ex parte didicimus, et in latino pene ab ipsis incunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Græcos post Septuaginta editionem, jam Christi Evangelio coruscante, Judæus Aquila, Symmachus et Theodotio, judaizantes hæretici, sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris sub-
4, Epistola XXVII, MIGNE, t, XXII, Col. 431-433.
dola interpretatione celarunt, et tamen in Hexaplis, habentur apud Ecclesias, et explanantur ab ecclesiastici viris : quanto magis ego christianus, de parentibus christianis natus, et vexillum crucis in mea fronte portans, cujus studium fuit omissa repetere, depravata corrigere, et sacramenta Ecclesiæ puro ac fideli aperire sermone, vel a fastidiosis, vel a malignis lectoribus non debeo reprobari? Habeant qui volunt veteres libros, vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus, ut vulgo aiunt, litteris, onera magis exarata quam codices : dums modo mihi meisque permittant pauperes habere schedulas, et non tam pulchros codices quam emendatos. Utraque editio, et Septuaginta juxta Græcos, et mea juxta Hebræos, in latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod vult : et studiosum me magis quam malevolum probet. 1 »
3. Hieronymus Sophronio suo salutem. Quia igitur nuper cum Hebræo disputans, quædam pro domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille tibi illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebræo, ut tu de septuaginta Interpretibus opponebas, studiosissione postulasti, ut post Aquilam et Symmachum et Theodotionem, novam editionem latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore quo laberis, vel translatione, vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, cui et qua possum, debeo, et quæ non possum, rursum me ob-