La voie mauvaise : comp. lix, 7 sv
3. Sacrifiant aux idoles dans des bocages sacres (i, 29). — Sur des briques, sur des autels revetus de briques : d'apri^s la loi I'autel devait etre en terre, ou de pierres non
PROPHETIA ISAIyE. Cap LXIV, 7— 12; LXV, 1—8.
universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. 7. Non est qui invocet nomen tuum : qui consurgat, et teneat te : abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostras. 8. Et nunc Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera 78, 8. manuum tuarum omnes nos. 9. *Ne irascaris Domine satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostras : ecce respice, populus tuus omnes nos.
10. Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. 1 1. Domus sanctificationis nostras, et gloriae nostras, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. 1 2. Numquid super his continebis te Domine, tacebis, et affliges nos vehementer.^
— :i:— CAPUT LXV. — :i--
Gentium conversio, et Judseorum propter iniquitates suas et idololatriam alajecflio, servatis tamen paucis reliquiis ex ipsis : communicatio his qui Dei legem abjecerunt, et prospera ac nova omnia servis Dei nuntiantur : de quorum felicitate et Dei erga ipsos benignitate multis agit propheta.
U^SIERUNT "me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quassicrunt me : dixi : Ecce ego, ecce ego ad gentem, quae non invocabat nomen meum. 2. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. 3. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper : qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres : 4. qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt : qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. 5. Qui dicunt : Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es : isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.