XIX, I
animas meas? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. 21. Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii : fiant iixores eorum absque liberis, et viduas : et vlri earum interficiantur morte : juvenes eorum confodiantur gladio in proelio. 22. Audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latronem repente :
quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. 23. Tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem : ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur : fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis.
tsy, "SSf, ^ ^ ^^ jS^ ^ ^ ^ ^ ^ '^ ^ ^ "gg ^^ ^ '^ ^ IS)" yi
— :l:— CAPUT XIX. — :i:—
Jeremias per lagunculam teneam, quam fregit, ostendit populum Jerusalem perdendum gladio et fame in obsidione : in qua patres filios comedant, propter multiplicem ipsorum idololatriam et contemptum verbi Dei.
i^C dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam asenioribus populi, et asenioribus sacerdotum : 2. et egredere ad vallem filii Ennom, quas est juxta introitum portas fictilis : et prasdicabis ibi verba, quas ego loquar ad te.