‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 291 sur 752 · Troisieme entree de la maison de Jeho · texte numérisé non relu

Troisieme entree de la maison de Jeho

PROPHETIA JEREMLT.. Cap. XXXVIII, 6—23.

dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus vestris est : nee enim fas est regem vobis quidquam negare.

6. Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchias filii Amelech, qui erat in vestibule careens : et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Jeremias in coenum.

7. Audivit autem Abdemelech ^thiops vir eunuchus, qui erat in domo regis quod misissent Jeremiam in lacum : porro rex sedebat in porta Benjamin. 8. Et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens : 9. Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia quascumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame, non sunt enim panes ultra in civitate. 10, Praecepit itaque rex Abdemelech vEthiopi, dicens :

Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu antequam moriatur. 1 1. Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario : et tulit inde veteres pannos et antiqua, quae computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos. 12. Dixitque Abdemelech ^thiops ad Jeremiam:

Pone veteres pannos, et hasc scissa et putrida sub cubito manuum tuarum : et super funes : fecit ergo Jeremias sic. 13. Et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu : mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.

14. Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo

Domini : et dixit rex ad Jeremiam :

Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. 15. Dixit autem Jeremias ad Sedeciam : Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me.? et si consilium dedero tibi, non me audies. 16. Juravit ergo rex Sedecias Jeremias clam, dicens:

Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum, qui quasrunt animam tuam.

Page 1