‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 301 sur 752 · Oest Baruch : n'osant suspecler la · texte numérisé non relu

Oest Baruch : n'osant suspecler la

PROPHETIA JEREMI/E. Cap. XLII, 15— 22; XLIII, i— 8. 365

pergemus : ubi non videbimus belium, et clangorem tubas non audiemus, et famem non sustinebimus :

et ibi habitabimus. 15. Propter hoc nunc audite verbum Domini reliquias Juda : Hasc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini iEgyptum, et intraveritis ut ibi habitetis : 16. gladius^ quern vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra ^^Igypti : et fames, pro qua estis soHiciti, adhasrebit vobis in ^gypto, et ibi moriemini. 17. Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur 7?^!gyptum, ut habit:ent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nee effugiet a facie mali, quod ego afFeram super eos. 1 8. Quia hasc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores Jerusalem : sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis ^gyptum, et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium :

et nequaquam ultra videbitis locum istum. 1 9. Verbum Domini super vos reliquias Juda : Nolite intrare iEgyptum : scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie, 20. quia decepistisanimas vestras :vosenim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quascumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. 21. Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos. 22. Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

— :i:— CAPUT XLIII. ~:1:—

Reliquice Judaeorum non audientes Domini prceceptum quod referebat Jeremias, proficiscuntur una cum Jeremia et Baruch in ^gyptum ; ubi constitutus Jeremias vaticinatur regem Babylonis vastaturum terram ^gypti cum idolis suis, eique dominaturum.

ACTUM est autem,cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hasc : 2. dixit Azarias filius Osaias, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini i^gyptum ut habitetis illic. 3. Sed Baruch filius Nerias incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldasorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. 4. Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus vocem Domini ut manerent in terra Juda. 5. Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum universes reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, adquas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda : 6. viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps militias cum Godolia filio Ahicam, filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Nerias. 7, Et ingressi sunt terram ^Egypti, quia non obedierunt voci Domini : et venerunt usque ad Taphnis.

Page 1