II. Hasc dicit Dominus Deus
Percute manum tuam, et allide pedem tuum, et die : Heu, ad omnes abominationes malorum domus Israel : quia gladio, fame, et peste ruituri sunt, 12. Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit, et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.
13, Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis. 14. Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam, et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.