Sans effet, sans accomplissement
C'est le langage ironique des esprits forts, auxquels le peuple prctait I'oreiile. Comme les menaces des prophctes antdrieurs {Os.
PROPHETIA EZECHIELIS. Cap. XII, 13—28; XIII, i, 2.
qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur :
parietem perfodient ut educant eum : facies ejus operietur ut non 1 17, videat oculo terram, 1 3. "Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem in terram Chaldasorum : et ipsam non videbit, ibique morietur. 14. Et omnes, qui circa eum sunt, prassidium ejus, et agmina ejus dispergam in omnem ventum : et gladium evaginabo post eos. 15. E,t scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
16. Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia : ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur : et scient quia ego Domiiuis.
17. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 18. Fili hominis, pattern tuuminconturbationecomede:
sed et aquam tuam in festinatione, et moerore bibe. i 9. Et dices ad populum terras : Hasc dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Jerusalem in terra Israel : Panem suum in sollicitudinecomedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. 20. Et civitates, quas nunc habitantur, desolatas erunt, terraque deserta : et scietis quia ego Dominus.
21. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 22. Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in
terra Israel.'^ dicentium : In longum difFerentur die, et peribit omnis visio. 23. Ideo die ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, nequevulgo dicetur ultra in Israel : et loquere ad eos quod appropinquaverintdies, et sermo omnis visionis. 24. Non enim erit ultra omnis visio cassa, nequedivinatioambiguain medio filiorum Israel. 25. Quia ego Dominus loquarietquodcumquelocutusfuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.
26. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 27. Fili hominis, ecce domus Israel dicentium : Visio, guam hie videt, in dies multos : et in tempora longa iste prorhetat.
28. Propterea die ad eos : Hasc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum, quod locutusfnero,complebitur, dicit Dominus Deus.
— :i:— CAPUT XIII. — ^>—
Minatur Dominus pseudo-prophetis ex suo cerebro divinantibus, populumque seducentibus, falsam promittendo pacem, et parietem Into absque paleis liniendo : similiter et filiabus Israel de corde suo prophetantibus, et pulvillos sub omni cubito consuentibus.
T factus est sermo Domini ad me, dicens :