‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 457 sur 752 · i). Ici commence dans la Vulgate le chapitre XXI · texte numérisé non relu

i). Ici commence dans la Vulgate le chapitre XXI

7. (2). Les Heux saints, le temple et ses dependances. — A la terre; Vulg., prophitise contre la terre, etc.

PROPHETIA EZECHIELIS. Cap. XX, 45—49; XXI, i— 12 (i— 17). 535

Hasc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum, et impium. 4. Pro eo autem quod occidi in te justum, et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro usque ad aquilonem : 5. ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

6. Et tu fili hominis ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

7. Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur oranis spiritus, et per cuncta genua fluent aquas : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

8. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 9. Fili hominis propheta, et dices : Hasc dicit Dominus Deus : Loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus. 10. Ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. II. Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu interficientis.

Page 1