Haec dicit Dominus Deus
Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres : 16. propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis : 17. faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
— :i:— CAPUT XXVI. — :i:—
Tyri inclytae urbis praedicit Dominus eversionem, eo quod super vastatione Jerusalem exsultaverit.
T factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens :
2. F\\'\ hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge confractae sunt portae populorum, conversa est ad me : implebor, deserta est. 3. Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
4. Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. 5. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :
et erit in direptionem gentibus. 6. Filiae quoque ejus, quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.