‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 550 sur 752 · Le peuple du pays, le commun peuple · texte numérisé non relu

Le peuple du pays, le commun peuple

PROPHETIA EZECHIELIS. Cap. XLV, 24, 25; XLVI, 1—12. 633

ptem vitulos, et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus :

et pro peccato hircum caprarum quotidie. 2.4.. Et sacrificium ephi per vituliim,et ephi per arietem faciet :

et olei hin per singula ephi.

25. Septimomense, quintadecima die mensis in solemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies :

tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.

— :>— CAPUT XLVI. — :i:—

Porta solis sabbatis ac calendis aperienda, et quK holocausta his diebus offert princeps, quave porta ipse aut populus ternplum ingredietur, vel egredietur : de spontaneo et quotidiano principis holocausto : de ipsius dono filiis aut servis dato : loca in quibus sacerdotes coquant sacrificia et ministri vi6limas populi.

i^C dicit Dominus Deus :

Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit : die autem Sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur. 2. Et intrabit princeps per viam vestibuli portas deforis, et stabit in limine portas : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portas, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

3. Et adorabit populus terras ad ostium portae illius in Sabbatis, et in Calendis coram Domino. 4. Ho-

locaustum autem hoc ofFeret princeps Domino : in die Sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum. 5. Et sacrificium ephi per arietem : in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus : et olei hin per singula ephi. 6. In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum : et sex agni, et arietes immaculati erunt. 7. Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem, sicut invenerit manus ejus :

et olei hin per singula ephi.

8. Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portas ingrediatur,et pereandem viam exeat.

9. Et cum intrabit populus terras in conspectu Domini in solemnitatibus : qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portas meridianae : porro qui ingreditur per viam portas meridianae, egrediatur per viam portas aquilonis : non revertetur per viam portas, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10. Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.

II. Et in nundinis, et in solemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus : et olei hin per singula ephi. 12. Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino :

— A Vetitree de ce porttqtee, en dehors, sans en monter les degres.

Page 1