‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 617 sur 752 · La fosse aux lions : voy. chap. vi · texte numérisé non relu

La fosse aux lions : voy. chap. vi

PROPHETIA DANIELIS. Cap. XIV, 23—42.

illo, et colebant eum Babylonii.

23. Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens : adora ergo eum.

24. Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro : quia ipse est Deus vivens : iste autem non est Deus vivens. 25. Tu autem rex da mihi potestatem,et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex : Do tibi. 26. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis. 2"^. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judasus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. 28. Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. 29. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. 30. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex, ji.^Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duas oves :

et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 32. Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intr.iverat

panes in alveolo : et ibat in campum

ut ferret messoribus. 33. Dixitque

Angelus Domini ad Habacuc : Fer

prandium, quod habes, in Babylo-

nem Danieli, qui est in lacu leonum,

Page 1