Justitia tua sicut montes Dei
judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis Domine :
8, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. 9. Inebriabun-
tur ab ubertate domus tuas : et torrente voluptatis tuae potabis eos. 10. Quoniam apud te est fons vitae : et in lumine tuo videbimus lumen. 11. Prastende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his, qui recto sunt corde. 1 2. Non veniat mihi pes superbias : et manus peccatoris non moveat me.
13, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nee potuerunt stare.
— :;:— PSALM US XXXV L — :i:—
Bonorum et malorum dispares sunt spes et exitus.
Psalmus ipsi David.
OLI asmulari in malignantibus : neque zelaveris facientes iniquitatem.
2. Quoniam tamquam foenum velociter arescent : et quemadmodum olera herbarum cito decident.