‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 140 sur 941 · I. In finem, Filiis Core ad intellectum · texte numérisé non relu

I. In finem, Filiis Core ad intellectum

EUS auribus nostris audivimus : patres nostri annuntiaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum : et in diebus antiquis.

3. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos : afflixisti populos, et expulisti eos : 4. nee enim in gladio suo possederunt terram,et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui : quoniam complacuisti in eis.

5. Tu es ipse rex meus et Deus meus : qui mandas salutes Jacob.

6. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. 7. Non enim in arcu meo sperabo : et gladius meus non salvabit me. 8. Salvasti enim nos de afiligentibus nos :

et odientes nos confudisti. 9. In Deo laudabimur tota die : et in nomine tuo confitebimur in sasculum.

10. Nunc autem repulisti et confudisti nos : et non egredieris Deus in virtutibus nostris. 11. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros:

et qui oderunt nos, diripiebant sibi.

I 2. Dedisti nos tamquam oves escarum : et in gentibus dispersisti nos.

13. Vendidisti populum tuum sine pretio : et non fuit multitude in commutationibus eorum. 14. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris.

Page 1