Ta fide/itJ, comme un tribut insdparable de toi, etc
1 1 . Comme un cadavre, propr. comme un guerricr frappc du glaive.
13. Le Tliabor a I'ouest du Jourdain, I'Hermon a Test, marquant les deux autres points cardinaux. Sens : Dieu est le souverain maitre de la terre creee par lui.
6. Confitebuntur coeli mirabilia tuaDomine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7. Quoniam quis in nubibus asquabitur Domino :
similis erit Deo in filiis Dei? 8, Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum : magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt, 9. Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et Veritas tua in circuitu tuo.
10. Tu dominaris potestati maris : motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 1 1. Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum : in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12. *Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem terras et plenitudinem ejus tu fundasti : 13. aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt : I4.. tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15. Justitia et judicium praeparatio sedis tuas. Misericordia et Veritas prascedent faciem tuam :
16. Beatus populus, qui scit jubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, 17. et in nomine
tuo exsultabunt tota die : et in justitia tua exaltabuntur. 18. Quoniam gloria virtutis eorum tu es : et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 19. Quia Domini est assumptio nostra : et sancti Israel regis nostri.
20. Tunc locutus es in visione Sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi electum de plebe mea. 21. Tnveni David servum meum : oleo sancto meo unxi eum. 22. Manus enim mea auxiliabitur ei : et brachium meum confortabit eum. 23. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus : et odientes eum in fugam convertam. 25. Et Veritas mea, et misericordia mea cum ipso : et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.