Annoncez, prcchez "I'evangiledu royau
LIBER PSALMORUM.
— *— PSALMUS XCV. — *— Ad laudandum Deum omnes invitantur.
Canticum ipsi David, Quando domus asdificabatur post captivitatem. (i Par. 15.)
lANTATE Domino canticum novum : cantate Domi no omnis terra. 2. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus. 3. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. 4. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : " terribilis est super omnes deos. 5. Quoniam omnes dii gentium dasmonia : Dominus autem coelos fecit. 6. Confessio, et pulchritude in conspectu ejus : sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione ejus.
7. Afferte Domino patrias gentium, afferte Domino gloriam et honorem : 8. afferte Domino gloriam nomini ejus. ToUite hostias, et introite in atria ejus : 9. adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus uni versa terra:
10. dicite in gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terras qui non commovebitur : judicabit populos in aequitate.
II. Lastentur coeli, et exsultet terra, commoveatur mare, et plenitudo ejus : 12. gaudebunt campi, et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13. a facie Domini, quia venit :
quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terras in asquitate, et populos in veritate sua.
—:;•-- PSALMUS XGVL — :!:—
Hortatio ad regem Christum celebrandum et adorandum.