Et deduxit eos in viam rectam
ut irent in civitatem habitationis.
8. Confiteantur Domino misericordias ejus : et mirabilia ejus filiis hominum. 9. Ouia satiavit animam manem : et animam esurientem satiavit bonis.
10. Sedentes in tenebris, et umbra mortis : vinctos in mendicitate, et ferro. 11. Quia exacerbaverunt eloquia Dei : et consilium Altissimi irritaverunt. 12. Et humiliatum est in laboribus cor eorum : infirmati sunt, nee fuit qui adjuvaret. 13. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur : etde necessitatibus eorum liberavit eos. 14. Et eduxit eos
de tenebris, et umbra mortis : et vincula eorum disrupit. 15. Confiteantur Domino misericordias ejus:
et mirabilia ejus filiis hominum.
16. Quia contrivit portas asreas : et vectes ferreos confregif.
17. Suscepit eos de via iniquitatis eorum : propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18. Omnem escam abominata est anima eorum :
et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 1 9. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur : et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20. Misit verbum suum, et sanavit eos : et eripuit eos de interitionibus eorum. 21. Confiteantur Domino misericordias ejus : et mirabilia ejus filiis hominum. 22. Et sacrificent sacrificium laudis : et annuntient opera ejus in exsultatione.
23. Qui descendunt mare in navibus,facientes operationem in aquis multis. 24. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25. Dixit, et stetit spiritus procellas: et exaltati sunt fluctus ejus, 26. Ascendant usque ad coelos, et descendunt usque ad abysses : anima eorum in malistabescebat.2 7.Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius : et omnis sapientia eorum devorata est.
28. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29. Et statuit procellam ejus in auram : et siluerunt fiuctus ejus. 30. Et lastati sunt quia siluerunt : et deduxit eos