Clamavi ad te Domine, dixi
Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. 7. Intende ad deprecationem meam : quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me : quia confortati sunt super me. 8. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo : me exspectant justi, donee retribuas mihi.
— *— PSALMUS CXLII. — *—
Persecutus ab Absalone, humiliter petit Dei auxilium.
I Psalmus David.
Quando persequebatur eum Absalom filius ejus. (2 Re^-. 17.)
OMINE exaudi orationem meam : auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi
me in tua justitia. 2. Et non intres in judicium cum servo tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3. Quia persecutus est inimicus animam meam : humiliavit in terra vitam. meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sasculi : 4. et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. 5. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar. 6. Expandi manus meas ad te : anima mea sicut terra sine aqua tibi :