Novit Justus causam pauperum : impius ignorat scientiam
8. Homines pestilentes dissipant civitatem : sapientes vero avertunt furorem.
9. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10. Viri sanguinum oderunt simplicem : justi autem quasrunt animam ejus.
IT. Totum spiritum suum profert stultus : sapiens differt, et reservat in posterum.
I 2. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13. ^Pauper et creditor obviave- "Supra2a runt sibi : utriusque illuminator est ^^ Dominus.
14. Rex, qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur.
1 5. ' Virga atque correptio tribuit sapientiam : puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16. In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera : et justi ruinas eorum videbunt,
17. Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animas tuas.