‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 623 sur 941 · Duo rogavi te, ne deneges mihi · texte numérisé non relu

Duo rogavi te, ne deneges mihi

antequam moriar. 8. Vanitatem, et

verba mendacia longe fac a me.

Mendicitatem, et divitias ne dede-

ris mihi : tribue tantum victui meo

necessaria : 9. ne forte satiatus illi-

ciar ad negandum, et dicam : Quis

est Dominus.^ aut egestate compul-

sus furer, et perjurem nomen Dei

mei.

10. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

1 1. Generatio, quae patri sue maledicit, et quae matri sua^ non benedicit. 1 2. Generatio, quas sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. 13. Generatio, cujus excelsi sunt oculi, et palpebral ejus in alta surrectae, 14. Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

15. Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes : Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit : Sufficit. 16. Infernus, et OS vulvae, et terra, quae non satiatur aqua : ignis vero nunquam dicit : Sufficit.

17. Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, efFodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae.

18. Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : 19. viam aquilae in ccelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. 20. Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.

21. Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :

Page 1