La cause en litige, sous-entendu
En latin, le 2e membre peut se traduire : // est tel qui parle avec ferinete, une franchise im peu rude, mais qui dit la verite.
LIBER ECCLESIASTICI. Cap. XIX, 17—28; XX, 1—8.
omni verbo credas : est qui labitur lingua, sed non ex animo. 17. ''Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris. 18. Et da locum timori Altissimi :
^Quia omnis sapientia timor Dei, et in ilia timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. 19. Et non est sapientia nequitias disciplina : et non est cogitatus peccatorum prudentia. 20. Est nequitia, et in ipsa exsecratio : et est insipiens qui minuitur sapientia. 21, Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. 22. Est solertia certa, et ipsa iniqua. 23. Et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.
Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo :
24. et est qui se nimium submittit a multa humilitate : et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est :
25. et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. 26. Ex vnsu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
27. Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enun-
tiant de illo. 28. Est correptio mendax in ira contumeliosi : et est judicium, quod non probatur esse bonum : et est tacens, et ipse est prudens.
— :i:— CAPUT XX. — t--
De correptione, et correpti pcenitentia : de tacente et loquace : de dono sapientis et fatui : de falsa promissione et mendacio : de sapiente qui placet magnatis : de donis non accipiendis, et sapientia abscondita.
UAM bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! 2. "Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam : 3. sic qui facit per vim judicium iniquum. 4. Ouam bonum est correptum manitestare poenitentiam!
sic enim effugies voluntarium peccatum. 5. Est tacens, qui invenitur sapiens : et est odibilis, qui procax est ad loquendum. 6. Est tacens non habens sensum loquelas : et est tacens sciens tempus aptum. 7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus :
lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus. 8. *C)ui multis utitur verbis, lasdet animam suam :
et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.