‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 113 sur 559 · Ecce mysterium vobis dico · texte numérisé non relu

Ecce mysterium vobis dico

Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti ret nos immutabimur. $3. Oportet enim corruptible hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

54. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : m Absorpta est mors in victoria. $$. Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56. Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. 57. "Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

58. Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

-*- CAPUT XVI. -#— Ubi de colligenda pro Christianis qui Jerosolymis agebant eleemosyna hortatus esset, commendat eis Timotheum ac Stephanie familiam : deinde salutationes subjungit.

E collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatias, ita et vos facite. 2. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectas fiant. 3. Cum autem prassens fuero : quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

Page 1