‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 129 sur 559 · Propter quod non deficimus · texte numérisé non relu

Propter quod non deficimus

sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur : tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

17. Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, 18. non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt : quae autem non videntur, aeterna sunt.

— :i:— CAPUT V. — *— Ex certa spe futurae gloriae desiderant Apostoli absolvi a corpore, cum aliter ea frui non possint : semper autem cupientes Christo omnium justo judici placere, dant suis discipulis occasionem de ipsis gloriandi coram adversariis : et legatione pro Christo fungentes, ne ipsum quidem

Christum, quern predicant, et cujus morte reconciliatus est Deo mundus, jam secundum carnem noverunt.

j^HCIMUS enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissol- vatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufaclam, aeternam in coelis. 2. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de ccelo est, superi ndui cupientes : 3. "si tamen vestiti, non nudi in veniamur.

4. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus ex spoliari, sed super vestiri,ut absorbeaturquod mortale est, a vita. 5. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.

6. Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino : 7. (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) 8. audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. 9. Et ideo contendimus sive absentes, sive praesentes placere illi. 10. *Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

Page 1