Revelatur enim ira Dei de
coelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent : 19. quia quod notum est Dei, manifestum est in i 1 lis. Deus enim illis manifestavit. 20. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles. 21. 'Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : 2 2.dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.