Nous marchons selon la chair, me con
EPIST. B. PAULI AP. AD CORINTH. II\ Cap. X, i— 15. 147
— *— CAPUT X
Incipit suam aperire potestatem, et exantlatos pro Christo labores, propter pseudoapostolos, qui ipsum deprimentes et abjeclum praedicantes, frucliim praedicationis ejus impediebant.
PSE autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem, et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vobis. 2. Rogo autem vos ne prassens audeam per earn confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. 3. In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. 4. Nam arma militias nostras non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, 5. et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intelJectum in obsequium Christi, 6. et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.