‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 191 sur 559 · Eratis enim aliquando tenebne : nunc autem lux in Domino · texte numérisé non relu

Eratis enim aliquando tenebne : nunc autem lux in Domino

Ut filii lucis ambulate : 9. fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : 10. probantes

quid sit beneplacitum Deo : n. et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13. Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.

14. Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

15. Videte itaque fratres, quomodo caute ambuletis : *non quasi insipientes, 16. sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17. 'Propterea nolite fieri imprudentes : sed intelligentes quae sit voluntas Dei. 18. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria :

sed implemini Spiritu sancto, 19. loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino, 20. gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri.

21. Subjecti invicem in timore Christi. 22/Mulieres viris suissubditae sint, sicut Domino : 23.rquoniam vir caput est mulieris : sicut Christus caput est Ecclesiae : Ipse, salvator corporis ejus. 24. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

Page 1