Quod ergo bonum est, mihi fa
ctum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14. Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum venumdatus sub peccato. 15. Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago :
sed quod odi malum, illud facio.