‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 424 sur 559 · REGIS JUDA CUM CAPTUS TENERETUR IN BABYLONE · texte numérisé non relu

REGIS JUDA CUM CAPTUS TENERETUR IN BABYLONE

10 MINE omnipotens, Deus pa- I trum nostrorum, Abraham, et Isaac, et Jacob, et seminis eorum justi, qui fecisti ccelum et terram cum omni ornatu eorum, qui ligasti mare verbo prascepti tui, qui conclusisti abyssum, et signasti earn terribili et laudabili nomine tuo : quern omnia pavent, et tremunt a vultu virtutis tuas, quia importabilis est magnificentia glorias tuae, et insustentabilis ira comminationis tuae super peccatores : immensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae : quoniam tu es Dominus, altissimus, benignus, longanimis, et multum misericors, et puenitens super malitias hominum. Tu Domine, secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti pcenitentiam, et remissionem iis, qui peccaverunt tibi, et multitudine miserationum tuarum decrevisti pcenitentiam peccatoribus, in salutem. Tu igitur Domine Deus justorum, non posuisti pcenitentiam justis, Abraham, et Isaac, et Jacob, iis qui tibi non peccaverunt : sed posuisti pcenitentiam propter me peccatorem : quoniam peccavi super numerum arenae maris : multiplicatae

sunt iniquitates meas Domine, multiplicatae sunt iniquitates meae, et non sum dignus intueri et adspicere altitudinem cceli, prae multitudine iniquitatum mearum : incurvatus sum multo vinculo ferreo, ut non possim attollere caput meum, et non est respiratio mihi : quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci : non feci voluntatem tuam, et mandata tua non custodivi : statui abominationes, et multiplicavi offensiones. Et nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. Quare peto rogans te, remitte mihi Domine, remittemihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in aeternum, iratus, reserves mala mihi, neque damnes me in infima terras loca : quia tu es Deus, Deus, inquam, pcenitentium : et in me ostendes omnem bonitatem tuam, quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam, et laudabo te semper omnibus diebus vitae meas : quoniam te laudat omnis virtus ccelorum, et tibi est gloria in sascula saeculorum. Amen.

®f& £>: H ®: %£ %>: %£ :<$: %£ ®: ^aaaiaaaMfg

LiIIIIIIJrXIIIIIITTIIITlITTTTII.il

(^^^■^•^•sw^-s^-s^^'^HW^s^^^te'

Page 1