‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 493 sur 559 · Haec est interpretatio duodecim alarum, quas vidisti · texte numérisé non relu

Haec est interpretatio duodecim alarum, quas vidisti

17. Et quam audisti vocem quae locuta est, non de capitibus ejus exeuntem, scd de medio corporis ejus, 18. haec est interpretatio : quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat : et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.

19. Et quoniam vidisti subalares 06I0 cohaerentes alis ejus, 20. haec est interpretatio : exsurgent in ipso oc~to reges, quorum erunt tempora levia, et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient. 21. Appropinquante autem tempore medio quatuor servabuntur in tempore, cum incipiet appropinquare tempus ejus ut finiatur : duo vero in finem servabuntur.

22. Et quoniam vidisti tria capita quiescentia, 23. haec est interpretatio : in novissimis ejus suscitabit Altissimus tria regna, et revocabit in ea multa : et dominabuntur terram, 24. et qui habitant in ea, cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos; propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. 25. Isti enim erunt, qui recapitulabunt impietates ejus, et qui perficient novissima ejus.

26. Et quoniam vidisti caput majus non apparens, ha?c est interpretatio ejus : quoniam unus ex eis super lecl:um suum morietur, et tamen

cum tormentis. 27. Nam duo qui perseveraverint, gladius eos comedet.

28. Unius enim gladius comedet qui cum eo : sed tamen hie gladio in novissimis cadet.

29. Et quoniam vidisti duas subalares trajicientes super caput quod est in dextera parte, 30. haec est interpretatio : hi sunt quos conservavit Altissimus in finem suum, hoc est regnum exile, et turbationis plenum.

31. Sicut vidisti et leonem, quern vidisti de silva evigilantem, et rugientem, et loquentem ad aquilam, et arguentem eam.et injustitias ipsius per omnes sermones ejus sicut audisti : 32. hie est ventus quern servavit Altissimus in finem ad eos, et impietates ipsorum : et arguet illos, et incutiet coram ipsis discerptiones eorum. 33. Statuet enim eos in judicio vivos : et erit cum arguerit eos, tunc corripiet eos. 34. Nam residuum populum meum liberabit cum miseria, qui salvati sunt super fines meos, et jucundabit eos quoadusque veniet finis, dies judicii, de quo locutus sum tibi ab initio.

35. Hoc somnium quod vidisti, et hae interpretationes. 36. Tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. ij. Scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pone ea in loco abscondito : 38. et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum corda scis posse capere, et servare secreta haec. 39. Tu autem adhuc sustine hie alios dies septem, ut tibi ostendatur quidquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 40. Et profe- 6lus est a me.

une periode de bonheur pour les fideles, entrel'avenement glorieux du Christ et le jugement final. Comp. viii, 26 sv.

Page 1