Aux saints, aux Chretiens de cette ville
26. Une grande pauvrete" regnait parmi les fideles de Je'rusalem, non seulement parce qu'ils avaient aliene, au moins en partie, leurs biens pour les mettre en commun (Aft. iv, 32 sv.), mais surtout a cause de la persecution, souvent accompagnee de
EPIST. B. PAULI AP. AD ROMANOS. Cap. XV, 17—33; XVI, 1, 2. 61
Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto. 17. Habeo igiturgloriam in Christo Jesu ad Deum. 18. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quas per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : 19. in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20. Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum asdificarem : sed sicut scriptum est :
52, i5. 21. g C)uibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audieruntj intelligent.
22. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibuSjCupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis : 24. cum in Hispaniam proficisci ccepero, spero quod prasteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
2 5. Nunc igiturproficiscar injerusalem ministrare Sanctis. 26. Probaverunt enim Macedonia, et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jeru-
salem. 27. Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. ;'Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles : debent et in carnalibus ministrare illis. 28. Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc : per vos proficiscar in Hispaniam. 29. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
30. Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31. ut liberer ab infldelibus, qui sunt in Judasa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem Sanctis, 32. ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.