‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 84 sur 559 · Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi · texte numérisé non relu

Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi

5. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6. Aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?

7. Ouis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et delacte gregis non manducat? 8. Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? 9. Scriptum est enim in lege Moysi : !Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? 10. An propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 1 1 . *Si nos vobis spintualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 12. Si alii potestatis vestras participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Chnsti. 13. 'Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrano sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant?

Page 1