‹ La Sainte Bible (volume 5)Chapitre 106 sur 506 · Et exinde quasrebat opportunitatem ut eum traderet · texte numérisé non relu

Et exinde quasrebat opportunitatem ut eum traderet

17. rf Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha.^ 18. At Jesus dixit :

Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19. Et tecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20. '^Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21. Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis 'quia unus vestrum me traditurus est. 22. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere :

Numquid ego sum Domine.'' 23. At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hie me tradet. 24. Filius quidem hominis

vadit, '^ sicut scriptum est de illo :

vas autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur : bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi.? Ait illi : Tu dixisti.

26, ''Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. 27. Et accipiens calicem gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. 28. Hie est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis efFundetur in remissionem peccatorum. 29. Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem ilium, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

Page 1