Et projectis argenteis in templo
*Ad. I, t8. recessit : *et abiens laqueo se suspendit. 6. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt :
Non licet eos mittere in corbonam :
quia pretium sanguinis est. 7. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregri-
'A6i. 1, 19. norum. 8. ^ Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9. I'unc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam,dicentem : '^ Et acceperunt triginta argen-
teos pretium appretiati,quem appretiaverunt a filiis Israel : 10. et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
1 1. Jesus autem stetit ante prassidem, 'et interrogavit eum prasses, dicens : Tu es Rex Judasorum.?
Dicit illi Jesus : Tu dicis. 12. Et cum accusaretura principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. 13. Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia.^ 14. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur prasses vehementer.
15. Per diem autem solemnem consueverat prasses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. 16. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus.? i 8. Sciebatenim quod per invidiam tradidissent eum.
i9.Sedente autem illopro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens :
Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20. Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21. Respondens autem prasses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti.^ At illi dixerunt : Barabbam. 22. Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus.^ 23. Dicunt omnes : Crucihgatur. Ait illis praises : Quid enim mali fecit .^ At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur. 24. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tu-
' Marc. 15,