Si quis habet aures audiendi, audiat
24. Et dicebat illis : Videte quid audiatis.-^In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. 25.^° Qui enim habet, aabitur
illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
26. Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, 27. etdormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 28. Ultro enim terra fructificat,primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29. Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30. Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabola comparabimus illud? 3 i.'''Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quas sunt in terra: 32. et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves coeli habitare.
32' Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire : 34, sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
35. Et ait illis in ilia die, cum sero esset factum : Transeamus contra. 36. 'Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi :
et alias naves erant cum illo. 37. Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38. Et erat ipse
^'Matth 13, 31. Luc 13,
' Mattli. 8, 23. Luc. 8,
meritons que Dieu se montre misericordieux et liberal envers nous. — On y ajotitera : la recompense de Dieu suipassera les merites de rhomme.