Rabboni, c'est-a-dire mon Maitre. La
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM. Cap. X, 43— 52; XI, i— 11. 163
pari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister. 44. Et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45. Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
46. "Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipuhs ejus, et plurima multitudine, filius Timasi Bartimaeus cascus, sedebat juxta viam mendicans. 47. Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere : Jesu fiH David miserere mei. 48. Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David miserere mei. 49. Et stans Jesus prascepit ilium vocari. Et vocant cascum dicentes ei : Animasquior esto : surge, vocat te. 50. Qui projecto vestimento suo exsiliens, venit ad eum. 5 1 . Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam? Cascus autem dixit ei : Rabboni, ut videam. 52. Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
— *— CAPUT XI. — :i:—
Super pullum asinae cum honore Jerusalem
ingreditur : ficum maledicendo arefacit :
ementes ac vendentes de templo ejicit :
efficaciam fiducise in Deum ostendit, di-
cens fratri remittenda qus in nos commisit : Scribis non dicit qua potestate hsc faciat, eo quod nee illi responderent ad propositam de Joannis baptismo qujestionem.
T cum appropinquarent Jerosolymae, et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2. et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite ilium, et adducite. 3. Et si quis vobis dixerit : Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo ilium dimittet hue.
4. Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. 5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum?
6. Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7. *Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt iUi vestimenta sua, et sedit super eum. 8. Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes casdebant de arboribus, et sternebant in via. 9. Et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes : 'Hosanna : 10. benedictus, qui venit in nomine Domini : benedictum quod venit regnum patris nostri David : Hosanna in excelsis. i i.'^Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset
■' Matth.2i, I. Luc. 19,
'Joan.
^Ps.117,26.
Matth. 21, 9. Luc. 19.
■^ Matth. 21,
Vulg. ainsi que le texte grec ont conserve ce terme arameen. Comp. Jean, xx, 16.
CHAP. XI
1. Bethanie : plusieurs manuscrits grecs, Bethphage et Bethanie. Parti de Jericho le vendredi avant sa passion, Notre-Seigneur passa le samedi k Bethanie, chez son ami Lazare, et fit son entree a Jerusalem le dimanche.