Nee scripturam hanc legistis
* Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hie factus est in caput anguli : 1 1 . a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
1 2. Et quasrebant eum tenere : et ti-
muerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13. "Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. 14. Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam :
nee enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces : licet dari tributum Cassari, an non dabimus.^ 15. Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis.^ afferte mihi denarium ut videam.
16. At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago haec, et inscriptio.^ Dicunt ei : Cassaris. 17. Respondens autem Jesus dixit illis : ''Reddite igitur quae sunt Cassaris, Cassari : et quas sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
18. ^Et venerunt ad eum Sadducasi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum dicentes : 19. Magister, Moyses nobis scripsit, ^ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20. Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
21. Et secundus accepit earn, et mortuus est : et nee iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22. Etacceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23. In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor.^ septem enim habuerunt eam uxorem.