Vespere autem facto, venit
cum duodecim. 18. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis; ^quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19. At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego? 20. Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21. Et Filius quidem hominis vadit ^sicut scriptum est de eo : vas autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur : bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
22. ^Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. 23. Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. 24. Et ait illis: Hie est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
25. Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem ilium, cum illud bibam novum in regno Dei.