Cum autem sol occidisset
omnes,qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum.
At ille singulis manus imponens, curabat eos. 41. ^Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
42. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbas requ;rebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant ilium ne dis-
cederet ab eis. 43. Quibus ille ait :
Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.