II. Quas dixit : Nemo, Domine
Dixit autem Jesus: Nee ego te condemnabo : ' Vade, et jam amplius noli peccare,
12. Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : '^Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitas.
13. Dixerunt ergo ei Pharisasi : Tu de te ipso testimonium perhibes:
testimonium tuum non est verum.
'1 4. Respondit Jesus, et dixit eis :
Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni, et quo vado : vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. 15. Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam : 16. et si judico ego, judicium meum verum est,
' Deut. 17, i6. 2 Cor.
13, i.Hebr.
quia solus non sum : sed ego, et qui misit me. Pater. 17. Et in lege vestra scriptum est, ''quia duorum hominum testimonium verum est.
18, Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso : et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater. 19. Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus.^^ Respondit Jesus :
Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.