Ilia ut audivit, surgit cito, et
venit ad eum : 30. nondum enim
venerat Jesus in castellum : sed
erat adhuc in illo loco, ubi occur-
rerat ei Martha. 31. Judasi ergo,
qui erant cum ea in domo, et
consolabantur eam, cum vidissent
Mariam quia cito surrexit, et exiit,
secuti sunt eam dicentes : Quia
vadit ad monumentum, ut plo-
ret ibi.
32. Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hie, non esset mortuus frater meus. 22- Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judasos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum. 34. Et dixit : Ubi posuistis eum.'' Dicunt ei : Domine, veni, et vide.