‹ La Sainte Bible (volume 5)Chapitre 424 sur 506 · Dans une ville de la Samarie. II s'agit · texte numérisé non relu

Dans une ville de la Samarie. II s'agit

ACTUS APOSTOLORUM. Cap. VIII, i — 15.

£MMMM5

:^MMMM5SM<£

— :i-- CAPUT VIII. — :>—

In peisecutione disperguntur omnes pra;tei- Apostolos Saulo devastante Ecclesiam, Philippus plurimos in Samaria convertit, et in his Simonem magiimbaptizat : missi ab Apostolis Petrus et Joannes, oratione ac manuum impositione impetrant credentibus Samaritanis Spiritum sanctum :

Simon aiitem volens Spiritus san<51;i dationem pecunia eniere, dure a Petro corripitur : Philippus ab Angelo mittitur ad eunuchum : quern ubi credentem baptizasset, a Spiritu raptus defertur in Azotum.

^ACTA est autem in ilia die persecutio magna in Ecclesia, quae eraf Jeroi\ solymis,et omnes dispersi sunt per regiones Judasas, et Samarias praster Apostolos. 2. Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3. Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans, et trahens viros, ac mulieres, tradebat in custodiam,

4. Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5. Philippus autem descendens in civitatem Samariee, pr^dicabat illis Christum. 6. Intendebant au-

tem turbas his, quas a Philippodicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat. 7, Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna, exibant. Multi autem paralytici, et claudi curati sunt. 8. Factum est ergo gaudium magnum in ilia civitate.

9. Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samaria, dicens se esse aliquem magnum :

10. cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hie est virtus Dei, quas vocatur magna. 1 1. Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. i 2. Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri, ac mulieres. 13. Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhasrebat Philippo. Videns etiam signa, et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14. Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et Joannem :

Page 1