Et ecce Angelus Domini adstitit
et lumen rehilsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus. 8. Dixit autem Angelus ad eum : Prascingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
9. Et exienssequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per Angelum : existimabat autem se visum videre. 10. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quas ducit ad civitatem : quas ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit Angelus ab eo.
1 1. Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Juda:orum.