‹ La Sainte Bible (volume 5)Chapitre 90 sur 506 · Aliam parabolam audite · texte numérisé non relu

Aliam parabolam audite

^Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et asdificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34. Cum autem tempus fructuum appropin-

quasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

35. Etagricolas, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum, 38. Agricolag autem videntes filium, dixerunt intra se :

'" Hie est heres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem ejus.

39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.40.Cum ergo venerit dominus vineas, quid faciet agricolis illis.? 41. Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddan t ei fructum temporibus suis.

42. Dicit illis Jesus : Nunquam legistis in Scripturis : "Lapidem, quem reprobaverunt asdificantes, hie factus est in caput anguli.? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris : 43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 44. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum,

45. Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46. Et quasrentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.

sa vigne, ce sont les Gentils qui, en entrant dans I'Eglise, deviendront le peuple de Dieu,

42. Ps. cxviii h, 22. Jesus, que les Pharisiens ne veulent pas admettre dans I'Eglise juive, sera la pierre angulaire de I'Eglise

chrdtienne, et pour les Juifs obstines una occasion de scandale et de chute {Roin.

Page 1