‹ La Sainte BibleChapitre 205 sur 735 · En permettant cette nouvelle defaite · texte numérisé non relu

En permettant cette nouvelle defaite

LIBER JUDICUM. Cap. XX, 17—34-

retur. 17. Virorum quoque Israel, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladios, et paratorum ad pugnam.

18. Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque Deum, atque dixerunt :

Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin?

Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester. 19. Statimque filii Israel surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa :

20. Et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare cceperunt. 21. Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum.

22. Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt : 23. Ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem :

consulerentque eum, et dicerent :

Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non.^ Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite certamen. 24. Cumque filii Israel altera die contra filios Benjamin ad proelium processissent, 25. eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa : et occurrentes ei tanta in illos caede bacchati sunt, ut decern et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.

Page 1