‹ La Sainte BibleChapitre 210 sur 735 · qui prius simulaverant fugam · texte numérisé non relu

qui prius simulaverant fugam

versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt, 42. et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus : sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis. 43. Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nee erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. 44. Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decern et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores. 45. Q^uod cum vidissent, qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem:

et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In ilia quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. 46. Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis, essent viginti quinque millia, pugnatores ad bella promptissimi.

47. Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere, et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri : sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor. 48. Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.

45. Rocher de la localite appele Remmoii {c.-z.-d. gt'enadter), auj. village de Rammoun, au sommet d'une montagne conique, <\ I'E. de Bethel. — Eii tuerentj litt., en grapillcrent ou en glancieni (comp. Jer. vi, 9), par opposition aux 18 mille du vers. 44, consider^s comme la recolte proprement dite. — Ge'deo/i, probablement entre le rocher de Remmon et Gabaa.

Page 1