Ephod : ce vetement, porte par les
LIBER PRIMUS REGUM. Cap. II, 11—27.
11. Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectLi Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12. Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, 13. neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, 14. et mittebat earn in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israeli venientium in Silo. 15. Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. 16. Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Oui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi. 17. Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
18. Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. 1 9. Et tunicam parvam
faciebat ei mater sua, quam afFerebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem, 20. Et benedixit Heli Elcanas et uxori ejus : dixitque ei :
Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. 21. Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
22. Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quas faciebant filii sui universo Israeli : et quomodo dormiebant cum mulieribus quas observabant ad ostium tabernaculi :
23. et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? 24. Nolite filii mei : non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25. Si peccaverit vir in virum,placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabitpro eo.^ Etnon audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.
26. "Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat,et placebat tam Domino quam hominibus.
27. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hasc dicit Dominus :
■^ Iaic. 2, .^o.
pretres, consistait en deux bandes passant sur les epaules et retenues autour du corps par une ceinture; il etait semblable pour la forme, non pour la matiere, a celui du grand pretre {Exod. xxviii, 6 sv.) — De liii (h^br. bai{)^ ou de couleur blanche : voy. sur ce mot Exod. xxviii, 42, note.
19. Une petite robe, vetement de tons les jours, hebr. j>ieil, de meme forme que le jjieil di\ grand pretre (Exod. xxviii, 31 sv.). Ces details sur les vetements de Samuel in sinuent I'ide'e d'un sacerdoce extraordinaire et en dehors de la loi, auc[uel I'aurait eleve sa consecration absolue au Seigneur.