‹ La Sainte BibleChapitre 313 sur 735 · Dixit autem Samuel ad Saul · texte numérisé non relu

Dixit autem Samuel ad Saul

Eccii. 4'5. 'Quare inquietasti me ut suscitarer.^ 3' Et ait Saul : Coarctor nimis : siqui-

dem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetArum,neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. 16. E,t ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad ^mulum tuum.' 17. Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David : 1 8. Quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. 19. Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthiim : eras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthiim. 20. Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die iila.

2 I. Ingressa est itaque mulier ilia ad Saul, (conturbatus enim erat valde) dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tuas, et posui animam meam in manu mea : et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. 22. Nunc igitur audi et tu vocem ancillas tua^, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.

23. Qui renuit, et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum. 24. Mulier autem ilia habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum :

tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, 25. et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.

— :i:— CAPUT XXIX. — :>— David cum Philisth.xMS adversus Israel proficiscens, remittitur, quia metuebant principes ne in proelio fieret ipsis adversarius, jubeturque in Siceleg reverti.

ONGREGATA sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et

Israel castrametatus est

super fontem, qui erat in Jezrahel.

2. Et satrapse quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus :

David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.

Page 1