Cette fois, par opposition au conseil donne xvi
8. Chusai fait k Absalom une peinture effrayante de la valeur de David et de sa troupe; ce qu'il veut avant tout, c'est gagner du temps. — Ne passe pas la nuit avec le peuple, tt il se tiendra a I'ecart de sa troupe et echappera ainsi.
1 1 . Depuis Dan jusquW Bcrsaln'c : voy.
LIBER SECUNDUS REGUM. Cap XVI, 22, 23; XVII, i— 15. 361
ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israel quod fedaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. 22. ''Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
23. Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
— :;:— CAPUT XVII. —:;:—-
Chusai dissipat consilium Achitophelis, de obruendo statim Davide, idque per nuntios indicat Davidi, qui consilio Chusai transit Jordanem, quare se suspendit Achitophel : tres amici David munera adferunt, ne ejus populus necessariis egens deficeret.
IXIT ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim milliavirorum, et consurgens persequar David hac nocte. 2. Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum :
cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum. 3. Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu quasris : et omnis populus erit in pace. 4. Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israel.
5. Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. 6. Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem
locutus est Achitophel : facere debemus an non.^ quod das consilium.^ 7. E>t dixit Chusai ad Absalom :
Non est bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice. 8. Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sasviat : sed et pater tuus vir bellator est, nee morabitur cum populo. 9. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populoqui sequebatur Absalom. lO.Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. 11. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium :
Congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis : et tu eris in medio eorum, 12. Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit : et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem. 13. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. 14. Dixitque Absalom, et omnes viri Israel : MeHus est consilium Chusai Arachitas, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.