‹ La Sainte BibleChapitre 368 sur 735 · Toutes ces marques de deuil prou · texte numérisé non relu

Toutes ces marques de deuil prou

IJBER SECUNDUS REGUM. Cap. XIX, 15—34.

tere tu, et omnes servi tui. i5.Et reversus est rex : et venit usque ad Jordanem, et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. Reg. 2, 1 6. " Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David 17. cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul : et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo : et irrumpentes Jordanem, ante regem 18. transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus : Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, 19. dixit ad eum : Ne reputes mihi domine mi iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Jerusalem, neque ponas rex in corde tuo.

20, Agnosco enim servus tuus peccatum meum : et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. 21. Respondens vero Abisai filius Sarvias, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini.^

22. Et ait David : Q,uid mihi, et vobis filii Sarviae? cur efficimini mihi hodie in satan.^ ergone hodie interficietur vir in Israel.^ an ignoro hodie me factum regem super Israel.^

Page 1