‹ La Sainte BibleChapitre 418 sur 735 · Ces paroles, vers · texte numérisé non relu

Ces paroles, vers

LIBER TERTIUS REGUM. Cap. VIII, 51—66.

vos habuerint, ut misereantur eis.

5 I. Populus enim tuus est, et hereditas tua, quos eduxisti de terra i^gypti, de medio fornacis ferreas.

52. Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. ^2- Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrse, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de ^gypto Domine Deus.

54. Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem, et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in coelum. ^^. Stetit ergo, et benedixit omni ecclesias Israel voce magna, dicens : 56. Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quas locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. 57. Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. 58. Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et ceremonias ejus, et judicia quascumque mandavit patribus nostris. 59. Et sint ser-

mones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies :

60. ut sciant omnes populi terrae, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 61. Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.

62. Igitur rex, et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino. 63. Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo mi Ilia, et dedicaverunt templum Domini rex, et filii Israel. 64. In die ilia sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini :

fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum :

quoniam altare asreum, quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.

65. Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum ^gypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. 66. Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti

63. \' ingt-deiix viille boeufs, fournis par le roi et les 100 a i2omille Israelites presents. Ajoutez que la fete dura 7 jours et qu'il y avait la de 2 a 3 mille pretres ou levites. La profusion etait le caracflere ordinaire des sacrifices de I'antiquite. — Sacrifice pad fiq lie ou d'actions de graces, dans lequel une petite partie seulement de la viclime etait brulee sur I'autel, et le reste etait niangd par le peuple, sauf I'exception indiquee Zt'V. xix, 6.

64. Consacra, pour en faire comme un immense autel, le milieu du parvis, toute la partie interieure du parvis des pretres, lequel formait le centre des cours environnantes. — // offtit Id, soit sur le pave ainsi consacre, soit peut-etre sur de petits autels auxiliaires prepares pour la circonstance.

Page 1